lunes, 13 de noviembre de 2017

BELLUM GALLICUM I, 6

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur; Allobrogibus sese vel persuasuros (esse) existimabant, vel vi coacturos (esse) ut per suos fines eos ire paterentur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario